11. Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. [2] Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: [3] ita se omni tempore de populo Romano meritosesse ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi [eorum] in servitutem abduci, oppidaexpugnari non debuerint. Eodem tempore Haedui Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostiumprohibere. [4] Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se adCaesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. [5] Quibus rebusadductus Caesar non expectandum sibi statuit dum, omnibus, fortunis sociorum consumptis, inSantonos Helvetii pervenirent.
12. Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibililenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctistransibant. [2] Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios idflumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cumlegionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat. [3] Eosimpeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandaruntatque in proximas silvas abdiderunt. [4] Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetiain quattuor pagos divisa est. [5] Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoriaL. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. [6] Ita sive casu sive consiliodeorum immortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat,ea princeps poenam persolvit. [7] Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniuriasultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassiuminterfecerant.
Verbs-
- absunt- 3rd person singular present active indicative of absare / to be missing
- haberet- 3rd person singular present active indicative of habere / to have
- contendit- 3rd person singular present active indicative of contendere / to contend
- possent- 3rd person plural present active indicative of posse / to be able
- faciunt- 3rd person plural present active indicative of facere / to build
- habebant- 3rd person plural imperfect active indicative of habere / to have
- recipiunt- 3rd person plural imperfect active indicative of recipiere / to return
- demonstrant- 3rd person plural present active indicative of demonstrare / to demonstrate
- est- 3rd person plural present active indicative of esse / to be